-----
Q. Horati flacci Carminum liber iam pridem in bibliothecis latitans (neque tamem a viris doctis ignoratus, quippe qui multas eius partes emendando tetigerint) nunc demum totus in lucem profertur. Dubitati non potest quin hunc librum Flaccus noster iam perfecto atque expolito ad unguem arti ficio velut culmen et fastigium operis sui esse volu etit. Separatum igitur et clausum habuisse, et profanum vulgus ab intimo Musarum sacello quan tum potuit arcuisse videtur; quam separationem posteritas quoque ita'servavit ut suis codicibus neque ullam aliam Carminum partem exhibentibus quintum hunc librum etiamnunc contineri videamus.
{{comment.content}}